라틴어 문장 검색

quam pallida pronis Urget silva comis, et nullo vertice coelum Suspiciens, Phoebo non pervia taxus opacat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:9)
sic tua cyrneas fugiant e. t. taxus venenata arbor est, quae abundat in Corsica:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 301)
haec autem insula graece Cyrnos dicitur a Cyrno, Herculis filio, unde fecit hanc derivationem 'Cyrneas taxos', quibus pastae apes mel amarissimum faciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 302)
ituraeos taxi c. i. a. 'in arcus Ituraeos', id est in Itu- raeorum arcuum similitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4481)
taxum sine venenatam arborem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 471)
ipse in bucolicis "sic tua Cyrneas fugiant examina taxos";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 472)
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:4)
Tum primum radiis gelidi caluere triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:6)
Est via declivis funesta nubila taxo, ducit ad infernas per muta silentia sedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:1)
Est locus extremis Scythiae glacialis in oris, triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 81:1)
Palles audita, Bybli, repulsa, et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 48:5)
ecce nivem glacialis hiems ingerit et tegit omne forum, membra tegit simul Eulaliae axe iacentia sub gelido pallioli vice linteoli.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.50)
Interea magnum sol circumvolvitur annum, et glacialis hiemps aquilonibus asperat undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:4)
LycidasSic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS19)
denique apertos Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION